- TITUS Livius
- TITUS LiviusPatavinus, Hisktoricus. Ut Romam pervenit, Augusto Imperatori innotuit, cuius ope ad Historiam suam condendam insigniter adiutus est: illi partim Romae, partim Neapoli, quô secedere amabat, ut minus ibi impeditus esset, intentus. Imperatore mortuô, Patavium reversus, Obiit Kalend. Ian. an. 4. Imperatoris Tiberii, qui Ovidio quoque fatalis fuit. Historia eius, ab Urb. Cond. initiô ductô, finierat, in morte Drusi, in Germania defuncti, tum nondum in Decades divisa, sed in libros 142. e quibus vix 35. neque illos continuos habemus. Primam nempe, tertiam et quartam Decadem, cum parte quintae dimidia, quam Wormatiae invenit Celeberr. Simon Grynaeus. Dein, inter manuscripta Bibliothecae Bambergensis, repertum est initium lib. 43. quod tamen Vossius de Hist. Lat. l. 1. c. 19. genuinum esse negat. Prius etiam scripserat Livius dialogos Philosophicos, ad Augustum, Seneca ep. 100. et praecepta Rhetoricae insignia, ad filium, Quintil. l. 10. Inst. c. 1. Claudii educationi admotus, iuxta alios viros eruditissimos, Sueton. in Claudio, c. 41. Ingenium habuit par Imperio, famae tantae, ut Gaditanus quidam in Italiam profectus sit, cum illo collocuturus. Nihilominus Patavinitatem ei exprobravit Asinius Pollio, et Caligula statuas eius scriptave abolitum ivit, Sueton. in Caligul. c. 34. Vide Plin. l. 2. ep. 3. Iac. Phil. Thomasinum, in vita Virg. etc. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.